scribis mihi mirari Ciceronem quod nihil significem umquam de suis actis. quoniam me flagitas, coactu tuo scribam quae sentio. omnia fecisse Ciceronem optimo animo
scio; quid enim mihi exploratius esse potest quam illius
animus in rem publicam? sed quaedam mihi videtur—
quid dicam? imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse qui valentissimum Antonium suscipere pro
re publica non dubitarit inimicum. nescio quid scribam
-- --
tibi nisi unum, pueri et cupiditatem et licentiam potius
esse inritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum
tribuere huic indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis
quidem quae in ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris
occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium quam
obiciat Cascae quod obicit et imitatur in Casca Bestiam.
an quia non omnibus horis iactamus Idus Martias similiter
atque ille Nonas Decembris suas in ore habet, eo meliore
condicione Cicero pulcherrimum factum vituperabit quam
Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt?
sed
redeo ad Ciceronem. quid inter Salvidienum et eum interest? quid autem amplius ille decerneret? ‘timet,’
inquis, ‘etiam nunc reliquias belli civilis.’ quisquam ergo
-- --
ita timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum
victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? an hoc ipsum ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam ultroque deferenda putat? 0 magnam
stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum
vitare fortasse potueris, ultro arcessas et attrahas. nimium
timemus mortem et exsilium et paupertatem. haec nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis et, dum habeat
a quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur,
servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam
in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.
tametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant.
vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si
neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet;
ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno
et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae
supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio serviendi
-- --
qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribis, †Antonius†; quod ego numquam existimavi. sed dominum ne
parentem quidem maiores nostri voluerunt esse.
te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est
diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem. dolet mihi
quod tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum Ciceronis; sed persuade tibi de voluntate propria
mea nihil esse remissum, de iudicio largiter. neque enim
impetrari potest quin quale quidque videatur ei talem quisque de illo opinionem habeat.